image-3by Shanti Graheli, University of St Andrews

 

M. VITRVVII POLLIONIS || DE ARCHITECTVRA || LIBRI DECEM, || CVM COMMENTARIIS || DANIELIS BARBARI, || ELECTI PATRIARCHAE || AQVILEIENSIS: || MVLTIS AEDIFICIORVM, HOROLOGIORVM, || ET MACHINARVM DESCRIPTIONIBVS, || & figuris, unà cum indicibus copiosis, auctis & illustratis. || [fleuron]|| CVM PRIVILEGIIS. ||[device]|| VENETIIS, || Apud Franciscum Franciscium Senensem, & Ioan. Crugher Germanum. || M. D. LXVII.

 

Physical description: 2° ; a6 b4 A-Z4 AA-GG6 HH8; pp. [20], 375, [1]

LOC fingerprint: jsm, 1053 ,&e- poin (3) 1567 (R)

References: EDIT16 CNCE 48319; USTC 863690

 

DEDICATION

pp. a2r-3v: “Illustriss. et reverendiss. cardinali Granvellano domino D. Antonio Perrenoto archiepiscopo Mecliniensi, Daniel Barbarus Electus Aquileiensis. S. P. D.

Multa esse cognitionum genera nemo est, qui dubitet, Illustrissime, ac Reverendissime Cardinalis, sed quae praecipua, quaeve optima sint, non adeo facile est declarare, cum quisque id praeferre, et in primis habere soleat, cui vel naturae impulsu, vel mentis proposito, vel profectus ratione se dederit. Amat plane quilibet sensus a natura sibi inditos, sed alij propensius in hos, quam in illos feruntur: eos enim alij pluris habent, qui pulcherrimarum rerum differentias nobis afferunt, visum scilicet, et auditum, quorum alteri purissima illa vis, et iucundissima aethereae lucis proprietas, alteri eadem natura, sed cum aeris subtilitate permixta, ad disciplinas percipiendas inservit. Sunt alij, qui confusam vaporibus, humoribus, atque etiam terrenis proprietatibus, et impuram lucem illam praeferant, unde communes cum caeteris animantibus naturalium formarum perceptiones persequentes, corporis voluptates, et oblectamenta sectantur. In his itaque sensuum cognitionibus iam patet aliud alio genere praestantius haberi. Sed ulterius progrediendum est, et examinanda est cognitio illa, quae interiorem, quam sensus virtutem ad illustrandas rerum externarum figuras, movet, quod in artibus positum est: in quo genere quam egregia, quam admiranda, quam diversa sint hominum inventa, machinamenta, et opificia, nullus est, qui non videat. caeterum si de earum artium praestantia quaerendum sit, magnam profecto necessitatis cum delectatione concertationem videbimus. Eas enim artes nonnulli praeferendas censebunt, quae vitae commodis, et necessitatibus prospiciunt ; nonnulli praeponent artium lenocinia quaedam, in voluptates, et sensuum illecebras proclinantes. Itaque necessarijs illis agricultura scilicet, navigatione, aedificatione, lanificio, et huiusmodi alijs praetermissis, ludorum spectaculis, musicis certaminibus, mimis, et histrionibus operam dabunt. Sed nec inter eas quidem artes, quae ad vitae usus necessarios pertinent, iudicum sententiae conspirabunt : eam enim quisque facile anteponet, in qua plurimum se profecisse cognoverit. Quod experimento per dies fieri cernimus. Porro alij sunt, qui si huiusmodi artes prosequerentur, tanquam servi glebae addicti se longe ab ingenuitate abesse putarent: propterea quod viderent rudiores, et communes quosdam homines, ex vehementi phantasia (ea enim principium est artefactorum omnium) admiranda opera continenter machinari. Quare cum sublimiori virtute valeant, intelligibiles veritates, et naturas rerum abditas, atque latentes causas perscrutantur : in usque alij sermonum, alij morum, alij rerum veritates inquirunt: unde innumerabiles pene sapientum scholae apertae sunt, atque haereses excitatae, ac disceptationes ortae, ut eorum de principatu controversiae, scientiarum constantiam, et firmitatem suspectam fecerint. Haec autem non dico, ut de artium, et scientiarum, et aliarum cognitionum amplitudine, ac dignitate sententiam meam proferam, sed ut tecum praestantissime vir, qui ad omnes artes, et scientias natus es, Dei benignitatem admirer, praedicem, colam: cuius munere factum est, ut in unaquaque cognitione a divinae lucis fonte rivuli quidam deducti sint, per quos ad ipsum recurrere possimus. Ac ut de ijs taceam, quae divina aspiratione pijs hominibus innotuere, ac sacris literis commendata sunt (ea enim fontem ipsum, ac caput perennium aquarum, et inexhaustam lucis originem ostendunt) veniam ad eam partem, quae a reliquis duobus cognitionum luminibus seiuncta, artefactorum vires, et facultates considerat: nam de ea mihi propositum est dicere, cum amplitudini tuae magnos labores meos in artium principem Architecturam olim insumptos dedicare decreverim, quod tu ad generis splendorem, et ad reliqua vitae ornamenta, et sublimiorum studiorum insignia, praeclaras etiam artes, mente, ac manibus versans, et tractans, otij (si quod unquam nancisci licet) honestatem, et dignitatem addere soles. Cum igitur ex ea mentis illustratione, quae artificiorum habitus format in animis nostris, tria videre liceat, artis scilicet egressum, et opus perfectum, et fructum perceptum, mirabilis quaedam abditarum rerum speculatio excitatur. Quod excellens ingenij tui vis iam potuit animadvertere. Quid enim aliud egressum artis esse dixerim, quam speciem illam, quae in mente artificis ex multorum praeceptorum perceptione, ac rerum observatione ante concepta, exemplar fit eius formae, quae exteriorem materiem, quam simillime potest, effingit ? Quod si artifex tam excellens opus parare posset, ut id eum cognosceret, et amaret, plane hoc faceret, opus autem nulla alia ratione opificem suum agnosceret, nisi ex ea similitudine, quam prius ab exemplari habuisset. Quod si adeo hebeti, et obtusa esset intelligentia, ut se se efferre, atque evehere ad cognoscendum opificem minime posset, necessarium esset, ut exemplar ipsum eo se demitteret, ut ab opere percipi, et cognosci posset. Hinc quam reconditi cognitionis thesauri recludantur, ex te videre potes. Cum aeternamens, aeternam artem concipiens, in rebus a se conditis, vestigium, vel imaginem suam impresserit, et ut melius perciperetur, et amaretur, visibilem, atque aspectabilem se praebuit. Ecce quo nos egressus artis evexit. Quod si perfectum opus speculari voluerimus, admirandum sane vivendi ordinem intuebimur. Sentio iam, et quasi oculis cerno acumen ingenij tui usque ad coelos penetrare, ac divinae cuiusdam rei notionem concipere. Omnis enim artifex, quantum animo, et labore niti potest, pulchrum, utile, ac firmum opus suum efficere conatur, et cum haec in opere inesse senserit, mirum est quam carum, quam gratum, quam iucundum illud habet, name ex pulchritudine scientiam, ex utilitate probitatem, ex firmitate virtutem suam cognosci posse sperat. quae omnia in recta vivendi ratione requiruntur, et in divinitatis cognitionem nos ducunt. Demum si fructum artis attendamus, profecto considerabimus artificem quemlibet opus aliquod facere, velut ex eo laudem ferat, vel ut sibi aliquid emolumenti paret, velut in eo oblectetur, unde tria illa rerum appetendarum genera habentur, honestas, utilitas, et voluptas : quae cum ita esse ex divini luminis illustratione sentiamus, nos qui praestantissimum Dei opus sumus, cogitabimus nos a Deo propterea factos esse, ut ipsum laudemus, illi serviamus, in eo conquiescamus. Hac speculatione fit, ut sagax, et nobilis natura hominum artium cognitione ornata, uberiores in dies fructus ferat, et ingentem (artificum tamen vulgo ignotam mercedem) laborum suorum percipiat, et eos longe a vero aberrare cognoscat, qui nobiles, et in dignitate constitutos viros ab artium oblectatione arcere volunt, Illustrium animarum praestantiam ingeniorum suorum imbecillitate metientes. Quos ut valere sinamus, age doctissime, et ornatissime Praesul veteris meae in te observantiae monimentum accipe, et tutelae tuae commendatos amplectere. In quibus si quid erit, quod alijs prodesse possit, quemadmodum maxime in votis habui, Deo immortales gratias habebo : sin minus lectorum benignitatem quaero, ut propensam voluntatem meam, pro opere habere velit. Vale.”

 

COPIES

Italy

  • Bologna, Biblioteca Universitaria, A.4. Q.1. 55 [Prov. Ulisse Aldrovandi]
  • Campobasso, Biblioteca Provinciale Pasquale Albino, FPEPE 500 C 4
  • Ferrara, Biblioteca Comunale Ariostea, P 8.7.11
  • Firenze, Biblioteca dell’Accademia di Belle Arti
  • Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, MAGL.5.1.275
  • Firenze, Biblioteca Storica Antica delle Scuole Pie Fiorentine
  • Genova, Biblioteca Civica Berio, C.C.141
  • Manduria, Biblioteca Comunale Marco Gatti
  • Milano, Biblioteca Nazionale Braidense, 8. 18.C.25
  • Parma, Biblioteca Palatina, PAL 05017
  • Parma, Biblioteca Palatina, PAL 16476
  • Parma, Biblioteca Palatina, AA III.25307
  • Piacenza, Biblioteca Comunale Passerini-Landi
  • Pisa, Biblioteca Universitaria, F k. 6. 12
  • Reggio nell’Emilia, Biblioteca municipale Antonio Panizzi
  • Roma, Biblioteca di archeologia e storia dell’arte, RARI M.65
  • Roma, Biblioteca Nazionale Centrale, 252. 1.K.9
  • Roma, Biblioteca Nazionale Centrale, 6. 39.M.13
  • Siena, Biblioteca comunale degli Intronati
  • Venezia, Biblioteca dell’Accademia di belle arti, F.ST. C.1
  • Venezia, Biblioteca di Area Umanistica dell’Università Ca’ Foscari, ARCHEO ARKE' B 122 [Prov. Charles Frederic Wesem architecte]
  • Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana, D 123D 29 [Prov. Girolamo Venier]
  • Vicenza, Biblioteca del Centro internazionale di studi di architettura Andrea Palladio

 

France

  • Alençon, Bibliothèque municipale, 4246
  • Avignon, Bibliothèque municipale, Fol. 1837
  • Besançon Bibliothèque municipale, 11602 [Prov. Antoine Perrenot, Card. de Granvelle]
  • Canteleu, Mediathèque municipale, 3C6
  • Carpentras, Bibliothèque Inguimbertine, Res. C 37
  • Châlons-en-Champagne, Bibliothèque municipale, AF 2656
  • Chalon-sur-Saône, Bibliothèque municipale, in-2 355
  • Chartres, Bibliothèque municipale, F°GR 27
  • Dijon, Bibliothèque municipale, 11244
  • Dole, Bibliothèque municipale, TH 2775
  • Lille, Bibliothèque municipale, Res. 15198
  • Lyon, Bibliothèque municipale, 103803
  • Lyon, Université Catholique, LFCC 130.B-1
  • Montpellier, Bibliothèque municipale, 16839 RES
  • Nancy, Bibliothèque Stanislas, 650085
  • Nantes, Bibliothèque municipale, 21929
  • Nantes, Bibliothèque municipale
  • Paris, Bibliothèque Mazarine, 2° 4781
  • Reims, Bibliothèque municipale, Res. MM 75
  • Rennes, Bibliothèque municipale, 3728
  • Rouen, Bibliothèque municipale, I 335
  • Toulouse, Bibliothèque municipale, Res. B XVII 424
  • Troyes, Médiathèque de l'Agglomération Troyenne, s.4.2231
  • Valence, Bibliothèque municipale, B364

 

Germany, Austria and Switzerland

  • Augsburg, Staats- und Stadtbibliothek, 2 LR 225
  • Berlin, Kunstgeschichte Bibliothek, X-Vit-710c-167-rara
  • Freiburg, Institute der Universität Freiburg, Frei 13: Q-VITR-1-304
  • Göttingen, Kunstgeschichtliches Seminar und Kunstsammlung, E-F 24/43
  • Hamburg, Universitätsbibliothek, Bibliothek Mathematik u. Geschichte d. Naturwissenschaften, P Ant/4 d
  • Heidelberg, Universitätsbibliothek, D 7159-3 FOL
  • Tübingen, Universitätsbibliothek, Ce 1345.2
  • Wolfenbüttel, Herzog August Bibliothek, M: Lh 4° 200
  • Würzburg, Universitätsbibliothek, 54/A 101.2008

 

Other European

  • Amsterdam, Universiteit, OTM: OG 84-17
  • Antwerpen, Museum Plantin Moretus, B 843 [prov.: Rubens. Contemporary parchment, blue edges. Bound with Sextus Empiricus, Adversus mathematicos (Paris, Martin Le Jeune, 1569)]
  • Bruxelles, Bibliothèque Royale de Belgique, VB 5.302 C RP
  • Copenhagen, Koninklijke Bibliotheek, KW 3192 C 23 [1]
  • Leiden, Universiteit, 351 A 1
  • Nijmegen, Radboud Universiteit, OD b 280

 

Spain and Portugal

  • Barcelona, Biblioteca-Museo Victor Balaguer, Villanueva y Geltrú, XVI-B/76
  • Barcelona, Universidad, CRAI Biblioteca de Reserva, CM-3545
  • Burgo de Osma, Catedral, Archivio y Biblioteca del Cabildo, 425(1)
  • Girona, Archivo Histórico Comarcal de Puigcerdá, A-4-11
  • Granada, Universidad, Facultad de Filosofía y Letras, R. 540
  • Madrid, Archivo Histórico Nacional, Biblioteca Auxiliar, 2437(1)
  • Madrid, Biblioteca Nacional de España, R/14792
  • Madrid, Biblioteca Nacional de España, R/284582
  • Madrid, Biblioteca Nacional de España, R/33495
  • Madrid, Universidad Complutense, Biblioteca Histórica Marqués de Valdecilla, 10018
  • Navarra, Biblioteca de la Universidad, 1197-6-09
  • Pamplona, Biblioteca Central de Capuchinos, EST 305.039
  • Valladolid, Biblioteca Histórica de Santa Cruz, U/Bc BU 10102
  • Toledo, Biblioteca Pública del Estado, 16232

 

United Kingdom and Ireland

  • Aberdeen, University Library, pi f8789:72 Vit B
  • Birmingham, University Library, 15.V588
  • Cambridge, Sidney Sussex College, Muniment Room, H.2.30
  • Cambridge, Trinity College, L.10.40
  • Cambridge, University Library, Ff.2.28
  • Durham, Palace Green Library: Bishop Cosin’s Library, Cosin Y.2.28
  • Edinburgh, University Library, JY963
  • Edinburgh, University Library, JY111/2
  • Glasgow, University Library, Sp Coll Ea8-y.9
  • Glasgow, University Library, Sp Coll Bi7-e.3
  • London, British Library, 1602/365
  • London, British Library, C.79.c.14
  • London, Royal Academy of Arts, L-2-05
  • Oxford, Bodleian Library, DD 63 Art.
  • Oxford, Bodleian Library, S 1.8 Jur.Seld.
  • Oxford, Bodleian Library, Savile W 16
  • St Andrews, University Library, TypIV.B67FV and Supplements (with digital copy https://arts.st-andrews.ac.uk/digitalhumanities/node/180)

 

Overseas

  • Austin, University of Texas, Harry Ransom Center, NA 2515 V7 1567
  • Chapel Hill, University Library, PA6968 .A2 1567
  • Chicago, Newberry Library, Case Y 672 .V987
  • Delaware, University of Delaware Library, folio NA2515 .V57 1567
  • Kent, Kent State University, q NA2517 .V7 1567
  • Los Angeles, UCLA, * NA2517 .V83d 1567
  • Los Angeles, UCLA, * NA2515 .V83d 1567
  • Montreal, McGill University Library, folio NA2515 V62 1567
  • New Haven, Yale University Library, Gnv90 +b567
  • New York, Columbia University, AA2515 V82 1567
  • New York, Public Library, *KB+ 1567
  • Norman, University of Oklahoma, Bizzell Memorial Library
  • Toronto, University of Toronto Libraries, Thomas Fisher Rare Book Library, E-10 01703

 

SALES CATALOGUES

Christie’s, Sale 1922 - Fine printed books and manuscripts including Americana, New York, Rockefeller Plaza, 3 December 2007

Realized $5,625

Contemporary vellum, yapp edges (some light darkening). Provenance: Paul de Zoullion (ownership inscription, dated 1684 at end).

 

Christie’s, Sale 5309 – Fine printed books & manuscripts, London, South Kensington, 2 June 2008

Realized £1,500

Nineteenth-century brown morocco gilt. Provenance: gift of W. Gedney Beatty (1869-1941), American architect, to The Metropolitan Museum of Art, New York (book-label and duplicate stamp).

 

Christie’s, Sale 2059 – Fine printed books and manuscripts including Americana, New York, Rockefeller Plaza, 5 December 2008

Realized $3,250

Modern morocco (rebacked preserving original spine).

 

Christie’s, Sale 2059 – Fine printed books and manuscripts including Americana, New York, Rockefeller Plaza, 5 December 2008

Realized $2,500

Contemporary vellum (some darkening). Provenance: gift of W. Gedney Beatty to The Metropolitan Museum of Art, New York, Department of Prints (bookplate recording the bequest, cancelled).

 

EARLY MODERN CIRCULATION

T. Biagetti, La biblioteca di Federico Cesi (Roma: Bulzoni, 2008)

p. 227: 1206: M Vetruuii de Architectura lib. 10 cum Commentarijs Danielis Barbari (1567)

 

 

Last updated: 7 December 2015