imageby Shanti Graheli, University of St Andrews

 

AVREA || IN QVINQVAGINTA || DAVIDICOS || PSALMOS || DOCTORVM GRAECORVM || CATENA. || Interprete DANIELE BARBARO || Electo Patriarcha Aquileiensi. || CVM PRIVILEGIO. || [device with motto “Tarde sed tuto”]|| Venetijs, apud Georgium de Caballis. || M D LXIX.

 

Physical description : 2° ; A⁶ b⁶ ✝-2✝⁶ A-T⁶ V⁸ X-Z⁶ AA-XX⁶ YY⁸ ; pp. 44 [=24], [24], 544, [4]

LOC fingerprint: a-m, isui uom- reut (3) 1569 (R)

References: EDIT16 CNCE 3458; USTC 804639

 

DEDICATION

“Sanctissimo Patri Pio V. Pont. Opt.

Ea est Beatiss. P. horum temporum calamitas praecipua, et insignis, quod erroris spiritu simulata pietas in morem induxit, ut quisque sacrorum dogmatum, et divinorum mysteriorum doctor, interpres, atque adeo sequester esse velit, et nihil non sibi arroget, eo praetextu, quod spiritu Dei agatur, quod alioqui literarum ignari, rudes, ac communes homines, eloquia Dei, Christi doctrinam, Ecclesiae sensum aeque percipiant, ac si aliqui essent ex Prophetis, et Apostolis, et reliquis Sanctis Dei. Hanc iudiciorum perversitatem a quacunque causa ortum habeat, perfecti miseram, imbecilles suspectam, pii demum omnes detestabilem habent. Nam qui per charitatem Deo inhaerent, et exercitatos habent sensus, bene norunt illos, sive errore decipiantur, sive ex proposito peccent, longe miserrimos esse : nam error huiusmodi non minus flagitium quoddam est, quam flagitiorum multorum, superbiae inquam, ac inobedientiae ; et negligentiae quidam cumulus. Propositum vero praeter crimen, habet multorum, et ingentium scelerum coniunctam poenam, ut quemadmodum illi, vel dolose, vel violenter alios in errorem rapere student, ita ipsi a spiritu nequam decipiantur, et divino iudicio in mentis caecitatem, et perversitatem abducantur. Perfecti igitur, quibus clarissimum veritatis lumen veritas ipsa praetulit, in qua etiam continenter ambulant, horum miseriam cognoscentes, dolent, et Dei offensionem, et animorum labem, et illorum interitum aegre ferunt. At imbecilles, et in fide nondum firmati, hoc quidem suspectos habent propter novitatem, diversitatem, et inconstantiam opinionum illorum, nec possunt blandis illorum sermonibus acquiescere, metuunt tamen, et nutant. Quod si diligentius attenderent, et accuratius perpenderent instituta, mores, et actiones illorum, viderent profecto contradictionem in civitate, domesticum bellum, intestinum morborum, dolum in plateis eorum, adulteratores scripturarum, inversores authoritatum, infideles interpretes, discordiarum, et zizaniorum seminatores, serperastros, et pessimos demum eos esse cognoscerent, et his notis agnitos non amplius suspectos, et dubios, sed reos plane professos, et obnoxios iudicio censerent. At pij demum, quique ulterius in via Domini progrediuntur, eorum conventicula fugient, in cathedra pestilentiae cum illis non sedebunt, nec erunt tanto errore inflati, ut se scire iactent, quae nesciunt, iudicare velint, quae ignorant. Et si quid citra culpam errareverint, nullo pravo pudore affecti, si moneantur, aut erratum fateri, aut deponere verebuntur. Redeo nunc ad communem nostrorum temporum labem, insanam quidem docendi, interpretandi, ac iudicandi libidinem, quam et si nullis innocentiae exemplis, nullis doctrinae argumentis, non indulgentia principum, non moderatione conciliorum, non alia ratione retardari, aut comprimi posse videtur, non mediocrem tamen fructum boni his percipient, si in fide persistant, si orationibus vacent, si virtute morum ora leonum obturent: si veterum patrum vigilias, et studia novitatibus, et insaniis eorum opponant. Si laborent in eo, ut populus Christianus facile deprehendat improbos illos tanquam lupos Ecclesiae Dei, et ovili Sancto Christi insidiari, pacem, hoc est testamentum Christi Christianis invidentes confringere, et potestates a Deo datas, vel institutas delere, omnia demum rapacitati, ac libidini committere velle. Quae omnia pietas tua longe antea praevidit, condoluit, et quantum in se fuit, ad ea remedia devenit, quae aegrotanti, ac prope desperatae reipublicae Christianae subvenire possent. Innocentia vitae, scientae lumen, sedulitas officij, talentum tibi a Domino traditum fuere, quod ubi cum lucro illi reddidisses, supra multa Dei misericordia constitutus es. In hoc igitur amplissimo dignitatis gradu, e quo tanquam e specula tempestates, ac procellas naviulam Petri iactantes, cum facile prospicias, mirum est quanta Dei benignitate illius periculis, te gubernante, provisum sit. Exaudiat igitur te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob. Emittat tibi auxilium de Sancto, et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificij tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Ego vero interim cum Deo placitum sit, ut quamvis indignus in sacros ordines coaptatus sim et sanctae sedis Apostolicae gratia, non expertem magni officij, ac dignitatis locum assequutus, eiusdem officij, et gradus memor in eam curam incumbam, ut omnes veterum studiorum meorum rationes ad sacrosanctos scripturae libros perlegendos, et sacros Ecclesiae doctores interpretandos annuente Deo conferam. Cuius auspicijs collectos in catenae modum a sancto quodam viro, Graecos doctores, qui in Davidicos psalmos scripsere, iam interpretatus sum, utinam cum labore pari utilitate ; ac fructu. Horum igitur partem tertiam a doctissimo, atque optimo viro Cardinali Sirleto persuasus (ingenuo licet pudore cohibente), tuae Sanctitati dicatam in lucem edo. Reliquas duas eidem nomini tuo sacratas in Dei nomine consequenter editurus, Quid autem animo profecerim ego, Deus novit, quantum alijs pro futurus sim, sentient studiosi. Illud unum mihi gratissimum fuisse affirmare possum. Quod et si scio implacabiles esse haereticorum animos, obstinatas mentes, contumaces opiniones, boni tamen illi imbecilles, quos superius in secundu ordine collocavi, cum viderint veterum doctorum omnium concordiam in sacris dogmatibus astruendis, istas insaniae, et furoris plenissimas novitates irridentes audacter reijcient, Beatissimae Trinitatis unam maiestatem adorabunt, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ut in substantiae, sic in honoris, et dignitatis paritate et unitate credentes venerabuntur, Christum filium Dei, cum Beatissimo Petro, eundem et filium hominis profitebuntur, nihil fictum, nihil excogitatum in eo esse (veritas enim est) sed veram carnem de immaculata Virgine sumpsisse, et humanitatem propterea ad Coelos, et ultra etiam extulisse cognoscent. Mysteria omnia divinae dispensations amplectentur, de cruce condolebunt, de resurrectione, ac redemptione gaudebunt, Sanctos, qui in Deo sunt, et in quibus Deus est, et qui cum Christo unum sunt. debita reverentia prosequentur. Sacramenta omnia rite ac recte suscipient. Ecclesiam et sacras eius ordinationes, ritus, ornamenta, et thesauros magnifacient, observabunt, admirabuntur, poenas tum temporarias, tum aeternas a Deo formidabunt, praemia demum sempiterna, erecta spe bonorum operum, et conscientiae puritate, cum ingenti laetitia a Dei misericordia expectabunt. Quae omnia unanimi, ac propterea vero, et spiritali sensu a veteribus diffusissime tractata, et a pijs suscepta, pacem Ecclesiae in maximis eius afflictionibus comparabunt, Impij antem confusionem suam confestim ferentes peribunt.

Daniel Barbarus electus Aquileiensis."

 

COPIES

Italy

  • Piemonte, Biblioteca di Filosofia “San Tommaso d’Aquino”, BIBCV.ADD 13 [Prov.: Pope Pius V]
  • Ascoli Piceno, Biblioteca comunale Giulio Gabrielli  (not confirmed)         
  • Assisi, Biblioteca comunale
  • Assisi, Biblioteca Porziuncola, FA CINQ.5.D.6 [Perg. semirigida, unghiatura, lacci di chiusura in pelle allumata, front. annotato. - Esempl. restaurato in custodia]
  • Asti, Seminario Vescovile, AN.A.VI.5.6                               
  • Bergamo, Biblioteca civica Angelo Mai [not confirmed]
  • Bologna, Biblioteca Arcivescovile [not confirmed]                           
  • Bologna, Biblioteca comunale dell'Archiginnasio, 4. H*. III. 13 [Prov.: “X Ulissis Aldrovandi et amicorum”; Francesco Maria Zambeccari (1682-1767)]                       
  • Bologna, Biblioteca universitaria, A.M. PP.8. 27                              
  • Brescia, Biblioteca civica Queriniana  , Cinq.AA.41 [Prov.: “Est mon.rij S. Faustini de Brixia ad usum d. Jo. Ludovici Luchi”]
  • Brescia, Biblioteca civica Queriniana  , Salone.S.III.28
  • Brescia, Biblioteca del Seminario Vescovile Diocesano                                 
  • Cassino, Biblioteca statale del monumento nazionale di Montecassino, ANT 1D.VI 10     
  • Chiusi della Verna, Biblioteca del Convento della Verna                               
  • Città della Pieve, Biblioteca comunale “F. Melosio”, FA III B 2                              
  • Cosenza, Biblioteca civica [not confirmed]
  • Fabriano, Biblioteca comunale
  • Fermo, Biblioteca civica Romolo Spezioli, 1 I 5 7760           
  • Fermo, Biblioteca civica Romolo Spezioli, 1 Q 5 9688                     
  • Firenze, Biblioteca del Collegio teologico dei Carmelitani scalzi
  • Firenze, Biblioteca del Seminario arcivescovile maggiore
  • Firenze, Biblioteca nazionale centrale
  • Forlì, Biblioteca Comunale Aurelio Saffi, SCAFF 064 03 043                                  
  • Genova, Biblioteca universitaria, SALA 1 /I /3 57                            
  • Gubbio, Biblioteca comunale Sperelliana                               
  • Imola, Biblioteca comunale, AULA MAGNA 00E 007 019                        
  • Imola, Biblioteca comunale, CORRIDOIO 00D 008 019
  • L'Aquila, Biblioteca provinciale Salvatore Tommasi                         
  • Lucca, Biblioteca statale                                
  • Macerata, Biblioteca comunale Mozzi-Borgetti                                
  • Mantova, Biblioteca comunale Teresiana                              
  • Mantova, Biblioteca del Seminario vescovile                        
  • Mercogliano, Biblioteca pubblica statale annessa al Monumento nazionale dell'Abbazia di Montevergine, CINQ 001. 0422                                
  • Messina, Biblioteca regionale universitaria                            
  • Milano, Biblioteca nazionale Braidense, F.9.24 [provenance on titlepage: Collegij B.is Societ.is Jesu]                               
  • Modena, Biblioteca Estense Universitaria                             
  • Napoli, Biblioteca Nazionale Vittorio Emanuele III                          
  • Napoli, Biblioteca universitaria                                 
  • Padova, Biblioteca universitaria
  • Padova, Biblioteca Capitolare, 500.A4.20.b
  • Padova, Biblioteca del Seminario Vescovile Aloisianum, 500.ROSSA.SUP.R.3.-20
  • Palermo, Biblioteca centrale della Regione siciliana Alberto Bombace (Biblioteca Nazionale)
  • Pavia, Biblioteca universitaria                        
  • Perugia, Biblioteca centrale dell'Università degli studi di Perugia                              
  • Perugia, Biblioteca comunale Augusta                                   
  • Perugia, Biblioteca Oasis, FA Ci.c 638 [prov. Cappuccini Gualdo Tadino]
  • Piacenza, Biblioteca comunale Passerini-Landi                                 
  • Pistoia, Biblioteca comunale Forteguerriana, Sala I.P.186                             
  • Polizzi Generosa, Biblioteca comunale Lancia di Brolo                                
  • Poppi, Biblioteca comunale Rilliana, FC.2.87                                   
  • Reggio nell'Emilia, Biblioteca municipale Antonio Panizzi                           
  • Roma, Biblioteca Angelica                             
  • Roma, Biblioteca Casanatense, *II III 6                                
  • Roma, Biblioteca nazionale centrale Vittorio Emanuele II, 36. 12.E.17                              
  • Roma, Biblioteca nazionale centrale Vittorio Emanuele II, 37. 22.C.4
  • Roma, Biblioteca nazionale centrale Vittorio Emanuele II, 204. 19.F.24
  • Roma, Biblioteca nazionale centrale Vittorio Emanuele II, 8. 3.L.9
  • Roma, Biblioteca universitaria Alessandrina, W g 19                        
  • Roma, Biblioteca Vallicelliana, S.BOR B.IV.16 [prov.: “Petri Morinae”]
  • Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, FC 002.087                         
  • Roma (VA), Biblioteca della Pontificia università Urbaniana                        
  • Rovigo, Biblioteca del Seminario Vescovile San Pio X                                  
  • Rovigo, Biblioteca dell'Accademia dei Concordi
  • Sassari, Biblioteca Universitaria, ANTICO 1 013 A 017 [Prov.: Jesuit College, Sassari]
  • Sciacca, Biblioteca comunale Tommaso Fazello                                
  • Serra Sant'Abbondio, Biblioteca del venerabile Eremo di Fonte Avellana                             
  • Todi, Biblioteca del Convento di Montesanto [not confirmed]
  • Todi, Biblioteca Comunale L. Leoni, CINQ. 843
  • Torino, Biblioteca provinciale di filosofia San Tommaso d'Aquino, BIBCV.ADD 13
  • Treviso, Biblioteca diocesana del Seminario Vescovile, DEP 1 G 3
  • Udine, Biblioteca Civica Vincenzo Joppi, Joppi F.2.1
  • Venezia, Biblioteca del Museo Correr, E 0397
  • Venezia, Biblioteca della Congregazione armena Mechitarista, M 02.3 12
  • Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana, D 202D 021 [Prov.: Apostolo Zeno]
  • Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana, C 159C 044
  • Venezia, Biblioteca Nazionale Marciana, D 051D 045
  • Venezia, Biblioteca San Francesco della Vigna, BIBLIOTECA AB VI 001
  • Venezia, Biblioteca San Francesco della Vigna, SMII R VII 252 [Prov.: Ferdinando Apollonio]
  • Verona, Biblioteca Civica, 500 B.d.16 [1]
  • Verona, Biblioteca Civica, 500 B.d.16 [2]                             
  • Volterra, Biblioteca Guarnacci                       

 

France

  • Le Mans, Médiathèque Aragon, TH F* 1081
  • Lyon, Bibliothèque Municipale, 100118
  • Lyon, Bibliothèque Municipale, SJ D 132/12 (1)
  • Paris, Bibliothèque Nationale, Tolbiac - Rez-de-jardin, A-1008 [Prov. “Aemari hennequinj Consiliarij et Canonici Parisiensis”. Contemporary calf binding, gold-tooled]
  • Paris, Bibliothèque de l’Arsenal, FOL-T-365
  • Paris, Sainte Geneviève, FOL B 121 INV 179 RES
  • Poitiers, BU Droit Lettres, XVIg 1313 Fonds ancien  
  • Toulouse, Toulouse 1, BU Arsenal, Res Mn 470/1  

 

Germany, Austria and Switzerland

  • Konstanz, Heinrich-Suso-Gymnasium, Bb 67X [Prov. Melchior Züntzer, 1602; Jesuit College Konstanz, 1629]
  • Leipzig, Universitätsbibliothek
  • München, Bayerische Staatsbibliothek, 2 P.gr.c. 22
  • München, Bayerische Staatsbibliothek, 2 P.gr.c. 21 
  • München, Ludwig-Maximilians-Universitätsbibliothek, 0001/2 P. eccl. 54
  • Regensburg, Staatliche Bibliothek, 999/2 Patr. 93
  • Wien, ONB, 7.E.25 (with digital copy http://digital.onb.ac.at/OnbViewer/viewer.faces?doc=ABO_%2BZ15091200X)
  • Wolfenbüttel, Herzog August Bibliothek, A: 434.13 Theol. 2° (1)

 

Spain and Portugal

  • Barcelona, Universidad de Barcelona, CRAI Biblioteca de Reserva, M-5436
  • Barcelona, Universidad de Barcelona, CRAI Biblioteca de Reserva, B-8/2/1
  • Burgos, Archivo ‘Silveriano’ de la Provincia Carmelitana Burgense, A.S. ‘Fondo 1500’ no. 157 C
  • Cáceres, Biblioteca Pública del Estado, 1/1352 [Prov.: “Fr. Juº de Plasª”]
  • Córdoba, Biblioteca Pública del Estado, 27/205 [Prov.: “De la Libreria del Real Conuento de S. Pablo de Cordoua”]
  • Cuenca, Seminario Mayor o Conciliar de San Julián, 111-E-02
  • Guadix (Granada), Seminario Menor San Torcuato, II-3-5
  • Madrid, Cantoblanco, Universidad Pontificia Comillas de Madrid, 465
  • Madrid, Cantoblanco, Universidad Pontificia Comillas de Madrid, 466
  • Madrid, Biblioteca Nacional, 2/59326
  • Madrid, Seminario Conciliar, 3/30-2-4 [Prov.: Duke de Medinaceli y Santisteban]
  • Madrid, Universidad Complutense, E.38.c.5.N.11 [prov.: Jesuit College, Alcalá de Henares] (with digital copy http://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=ucm.5315945362;view=1up;seq=1)
  • Pamplona, Biblioteca de Navarra, 109-6-3/39 [Prov.: “Fr. Marcos de Villalba”; “Monasterio de Fitero”]
  • Private Library, Comunidad Valenciana
  • Toledo, Biblioteca de Castilla-La Mancha/ Biblioteca Pública del Estado, 4-12904 [Prov.: Collegio de San Bernardino de Toledo]
  • Toledo, Biblioteca de Castilla-La Mancha/ Biblioteca Pública del Estado, 16218
  • Valladolid, Universidad, Biblioteca Histórica de Santa Cruz, U/Bc 05776 [Prov.: Collegio de S. Ambrosio de la Compañia de Jesús de la Libreria de Valladolid”]

 

United Kingdom and Ireland

  • Birmingham, Main Library, Special Collections, 15.P56
  • Cambridge, St John's College, Qq.3.10 [Prov.: Gift of Thomas Morton (1634); College bookplate, 1700]
  • Cambridge, University Library, C*.10.32(C)
  • Chetham’s Library, C.8.7
  • Dublin, Trinity College, BB.a.12
  • Durham, Cathedral Library
  • Durham, Palace Green Library: Routh Library, Routh 7.C.1
  • Exeter Cathedral [no pressmark]
  • Glasgow, Main Library, Special Collections, Sp Coll Bl4-d.20
  • Lambeth Palace Library, E1430.(B2) [*]
  • Oxford, Bodleian Library, T 10.14(1) Th.
  • St Andrews, University Library, GHF27.c(2) [Prov.: Card. Bonelli] (with digital copy https://arts.st-andrews.ac.uk/digitalhumanities/node/179)

 

Other European

  • Bruxelles, Bibliothèque Royale de Belgique, VB 347 C
  • Kraków, Biblioteka Jagiellońska, BJ Cam. B. VIII. 20
  • Moscow, Russian State Library, Venezia Cab 1569 2°
  • Stockholm, Kungliga Biblioteket, 173 B k Fol.

 

USA

  • New Haven, Yale University Library, 2012 +426 [Prov.: Augustinian Convent, Wien; Jesuit College, Ingolstadt]

 

Last updated: 5 December 2015